carne ferae sēdant iēiūnia, nec tamen omnēs:
quippe equus et pecudēs armentaque grāmine vīvunt;
at quibus ingenium est inmānsuētumque ferumque, 85
Armeniae tigrēs īrācundīque lēonēs
cumque lupīs ursī, dapibus cum sanguine gaudent.
heu quantum scelus est in vīscere* vīscera condī
ingestōque avidum pinguēscere corpore corpus
alteriusque animāns animantis vīvere lētō! 90
scīlicet in tantīs opibus, quās, optima mātrum,
terra parit*, nīl te nisi trīstia mandere saevō
vulnera dente iuvat ritūsque* referre Cyclōpum,
nec, nisi perdiderīs alium, plācāre vorācis
et male morātī poterīs iēiūnia ventris!
Nostra quoque ipsōrum semper requiēque sine ūlla
corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve, 215
crās erimus; fuit illa diēs, quā sēmina tantum
spēsque hominum prīmae* mātris latitāvimus alvō:
artificēs* nātūra manūs admōvit et angī
corpora vīsceribus distentae condita mātrīs
nōluit ēque domō vacuās ēmīsit* in aurās. 220
ēditus in lūcem iacuit sine vīribus īnfāns;
mox quadrupēs rītūque tulit sua membra ferārum,
paulātimque tremēns et nōndum poplite firmō
cōnstitit adiutīs aliquō cōnāmine nervīs.
inde valēns vēlōxque fuit spatiumque iuventae 225
transit et ēmeritis mediī quoque temporis annīs
lābitur occiduae per iter dēclīve senectae.
subruit* haec aevī dēmōliturque priōrīs
rōbora: fletque Milōn senior, cum spectat inānēs
illōs, quī fuerant solidōrum mōle torōrum* 230
Herculeis similēs, fluidōs pendēre lacertōs;
flet quoque, ut in speculum* rūgās adspēxit anīlēs,
Tyndaris et sēcum, cūr sit bis rapta, requirit.
tempus edāx rērum, tūque, invidiōsa vetustās,
omnia dēstruitis vitiātaque dentibus aevī 235
paulātim lenta cōnsūmitis omnia mortē!